Victimae paschali

By SalonBeige

Victimae paschali laudes immolent Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores. Mors et vita duello conflixere mirando: dux vitae mortuus, regnat vivus. Dic nobis Maria, quid vidisti in via? Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis: Angelicos testes, sudarium, et vestes. Surrexit Christus spes mea: praecedet suos in Galilaeam. Scimus Christum surrexisse a mortuis vere: Tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Alleluia

À la Victime pascale, les chrétiens offrent un sacrifice de louanges. L’Agneau a racheté les brebis ; le Christ innocent a réconcilié les pécheurs avec le Père. La mort En savoir plus

Via:: Le Salon Beige