Veni Creator Spiritus

By SalonBeige

Veni, creator, Spiritus, Mentes tuorum visita, Imple superna gratia Quae tu creasti pectora. Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei. Fons vivus, ignis, caritas Et spiritalis unctio. Tu septiformis munere, Digitus paternae dexterae. Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius Pacemque dones protinus; Ductore sic te praevio Vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium; Teque utriusque Spiritum Credamus omni tempore. Deo Patri sit gloria, Et Filio, qui a mortuis Surrexit, ac Paraclito In saeculorum En savoir plus

Via:: Le Salon Beige