Pange, lingua, gloriosi

By SalonBeige

Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium,
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium. Nobis datus,nobis natus
Ex intacta Virgine.
Et in mundo conversatus
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine. In supremæ nocte cenæ
Recumbens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbæ duodenæ
Se dat suis manibus. Verbum caro, panem verum,
Verbo carnem efficit ;
Fitque sanguis Christi merum ;
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit. Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui :
Præstet fides supplementum
Sensuum defectui. Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio ;
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.

Chante, ma langue, le mystère
de ce Corps En savoir plus

Via:: Le Salon Beige